Sida:Antiqvarisk och arkitektonisk resa.djvu/325

Den här sidan har korrekturlästs av flera personer
315

Scilicet Arctois Pontus dum præsidet armis,
  Et clarum Getico nomen ab orbe refert:
Gardia defenso Gens innotescere Regno
  Cæpit, et hic partæ laudis honore frui.
Is bona (dum fatis concedit) avita Jacobo
  Et laudem et famam et robur et arma dedit.
Hicque pari patrium ferrum virtute capessens,
  Ipse novum meruit præcipuumque decus,
Quando reportatis Scythica de gente triumphis,
  Mox Connestabilis nomina vimque tulit.
Jam millesimus et jam sexcentesimus annus
  Viderat autumnos octo decemque sequi,
Cum nova bellatrix Comitatum præmia virtus
  Et Comitis titulum cunctaque jura dedit.
Qua ratione potes non esse, Jacobe, beatus,
  Hæc quia Gustavus Rex dedit ipse tibi?
Tantus is invidiam comitem virtutis iniquam
  Vicit, et ex omni tempore major erat.
Donec eum decuplex lustrumque annusque secundus
  Post sex atque decem secula obire videt.
Successit patrii nunc Cancellarius orbis,
  Priscarum Magnus Gabriel auctor opum.
Is dum Leccovium comitatum insigniter ornat,
  Conditque et templi munit et arcis opus,
His natos monitis implet serosque nepotes,
  In laudes ut avi et facta parentis eant,
Utque animum gratum nullo non tempore Regi
  Obsequiis præstent, Civibus officiis.

Den venstra derunder meddelar följande uppsats: A:o CIƆDCLXVII Jacobus De la Gardie, Comes in Leckö, Liber Baro in Ekholmen, Dominus in Hapsal, Kolka, Kida et Runasjö, S:æ R:æ M:tis Regnorumque Sveciæ