Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/286

Den här sidan har inte korrekturlästs
274

274 Apud nos omnia lente et tranquille fluunt. Te ego et uxor exspectamus ad ferias pentecostes, at non uih studiosum sed uti Doctorem, non ut labores sed ut otio fruaris. 1 Vale Amicorum dulcissime et vive diu felix. dabam die ultima aprilis 1754. Utanskrift och sigill som på bref. 818.

På samma gång, som Linné tackar för all under Stockholmsbesöket 

visad vänlighet, inbjuder han Bäck att under pingstferierna komma till Upsala, dock »ej som en studerande utan som en doktor, ej för att arbeta utan för att hvila sig». . Amplissimo D. BiEGKIO S. pl. d. C. Linnaeus. Millies in mentem revocavi faciem prorsum alienam illustrissimi D. Senatoris de Höpken; examinavi anteacta, cogitationes, verba, Animam quam accuratissime. in eis nihil reperi, sed pura castissimaque omnia et illibata et quales cruda servat marito virgo. * Tu tandem, Amice integerrime, detexisti crimen meum in eo consistere, quod non miserim observationem ut promiseram; caetera. at vero ego a me non impetrare facile potero ut hoc credam, nam Vir Illustrissimus majori pollet et ingenio et authoritate, quam ut antiquissimam amicitiam tam vili venderet pretio. Novit ipse, quod nihil prius et antiquius duxerim ei inservire quam Deo; novit rationes meas, quod non habui toto autumno qui pingeret Simiam 2 ; caetera. minime gentium Amice integerrime in hoc scirpo qua> rendus nodus, norunt enim Politici larvas induere, et se alios sistunt saepe quam re ipsa existunt; fuit procul dubio inimicus qui Zizaniam seruit in agro; dies dabit. Nihil itaque habeo in mei defensionem, nisi animam immaculatam in Dominum, quem sancte et prae reliquis colui, utinam non idololatriam in tantum virum exercuerim. Ter felicem multoties dixi collegam meum Matthesium, qui nullius petiit gratiam, nullius gratia excidit. Memor sum semper fatorum Tychonis Brahaei.