302 per plures annos potuerit conquirere, irrita cadere. cecidit uti ovum e manu anniculse, quae numeravit pullos earumque nepotes. anxius quotidie exspecto florem Arenariae cujusdam a D. Monnier descriptse, quse ultra octiduum procrastinavit, nec florem expandere voluerit. speciem ante numquam vidi et unicus flos est in horto exspectandus. Quaeso cum proximo tabellario mihi dicas, quo die redeant S. R. M:tes; tibi enim nequit hoc latere. Vale et vive ter felix. d. 10 Sept. 1754. Utanskrift och sigill som på bref. 853. . Nobilissimo DD. BMCK S. d. C. Linnaeus. Noli ulterius a me urgere ut commodem per Gonsistorium Kaehlero pecunias; proprio nutu hoc facerem; et si non eam ob causam, certe non opus haberes plus quam semel jubere me, qui tuis desideriis satisfacere omni studio semper annitor; ego locutus sum dudam cum fratribus et video me nihil posse absolvere solus, antequam B. Rosen una accedat, ut queamus conjunctis viribus adversarios debellare. Doleo quod non vacabis a reditu Majestatum ; vereor quod vires Tibi numquam sufficiant per autumnum commorari Drotningholmi. Hodie literas habui a D:no Lagerström, 1 qui ad me misit cistam cum animalibus et fructibus Chinensibus, nec non ingentem collectionem pro Reg. M:te, quas omnia misit cum capitaneo Joh. Rundsteen in näve Adolph Frideric ad Te, qui holmiae commoraris, certe spe lactatus, quod non aagre excipias hane ejus audaciam, sed uti patronus scientiarum facile ferres. postquam diu exspectaveram novaa Arenariae florem, heri explicabatur, sed monstrosus, quod doleo ut nequiveram ejus figuram obtinere. Hodie habui literas a D:no Halman, 2 Theologo illo qui gubernat filios Hillebrandi, 3 qui scribit diffusissime omnia quse vidit in
Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/314
Den här sidan har inte korrekturlästs
302