Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/345

Den här sidan har inte korrekturlästs
333

333 . Amicissimo Viro DD. ABR. B^CK S. pl. d. C. Linnaeus. praeterita die venens binas Tuas habui, sed distractus hospitibus peregrinis, nulla ratione licuit ad eas gratum testari animum. Flores carpsisti dulcissimi conjugii; venerisque blanditiis immersus, dies procul dubio egisti vit* suavissimos, mox ad seria reversurus. Quod mihi offeras hospitium gråtes ago, sed non tam cito exopto accedere; interim scias Te antea solum potuisse donmm et hospitium dåre, nunc vero nuta Tua pendent ab alia; dicas mihi primum velim, num et illa me invitat, alias procul esse cupio, nam si Tu herus et illa hera erit. Hic solvitur nix, aqua tränat, Hellebori florere incipiunt et diutina hyems demum fatis cedat. Litteras habui a D. Browallio Episcopo, qui edat Mineralogiam et Systema suum contra aqua? marina? diminuationem. 1 Si non esset theologus, multos adversarios haberet, nunc nullus audet resistere fulminibus theologicis. Rumor nuper incepit vagari per totam urbem de virginis Elvise 2 matrimonio; et fertur D:nam de Hårleman 3 propediem accessuram; quaeso dicas hoc mihi antequam fiet. D. Rosen hodie curat Dominam Bielke a Podagra, quae eum antea numque admisit et ex votis cedit, postquam Principes tres sanitati restituti et D:na Ehrenpreutz. 4 Gures quaeso ut obtineamus hac aestate ab Anglia Mentham piperitam vivam pro hortis. Quando erit iter cum dulcissima conjuge in Helsingiam instituendum ? Quid novi in coelis inter Deos? Urbis senator noster Collin 5 petiit Astra, ultra 60 annos natus; Celsius 6 vero et Grönvall 7 viviint; et Boberg 8 fere octogenarius nuper filiam genuit. Tu valeas cum dulcissima thori soda. dabam Upsal. 1755 d. 1 april.