335 . Integerrimo et infucato Amico DD. A. B.ECK Archiatro k Praesidi S. pl. d. Car. Linnseus. De gratia Reginae Tibi ex animo gratulor; faxit Deus ut sit sempiterna. De reliquis nescio num gratuler; inconstans enim fuit tempestas Aprilis mensis; multo minus gratuler nobilissimae conjugi TuaB de earum amicitia; certus esto quod ea periclitetur aliquando. Accepit Lileras Regii Collegii Medici facultas nostra, perlegi easdem bis, nec tamen possim eruere, quid sit petitum s. mandatum in § 1. Dicas itaque mihi quid petas, om tillgång på sådane ämnen, så wälil som om teras tillförlåteliga skickelighet och frägd som härtill fodras. Qui promoti sunt, sunt etiam examinati et approbati, adeoque a Fac. m. digni judicati. Reliqui non dum pnistarunt examina, et non dum capaces sunt. Omnes nostri studiosi jam occupati sunt in exercendo praxin medicam, quamvis plerique non gustarunt scientiam primis labris; his occupati negligunt scientiam, cum praxis quotidie nummos offerat; sic habebitis aliquando plurimos practicos absque scientia. Quid factum fuit cum nummo aureo 1 ab academia scientiarum per te, amicissime, mihi destinato? Quid faciam cum observatione de Morbo spasmodico Smolandorum? pro ea observatione deberem obtinere aliquid; sed nullus curat, ut video. Oblitus sum ultimo remittera catalogum, quem hic includo. Ägas meis verbis Botanico Holmensi et Exsiccatori Regio plurimas gratias pro orchidibus missis. 2 utinam vellet ita curare ut possem videre ambas has species vivas hoc vere, ut per eum sic proficeret Flora; honorificam ejus mentionem faciam ad has plantas in nova Flora, si potuit curare ut has vivas obtineam in horto hoc vere florentes? Hic regnat furor philosophicus in promendo more majorum alumnos in Magistros; utinam plerique essent hoc honore digni.
Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/347
Den här sidan har inte korrekturlästs
335