Sida:Bref och skrifvelser af och till Carl von Linné (1910).djvu/354

Den här sidan har inte korrekturlästs
342

342 nia quge corrasit uxor, temporis dispendio transiit, ut verear quod seri hospites apud nos vilescant. Quid scribis Aulam accessuram?, quse, ex rumore vulgi, peteret Fahlunam et Dalecarlos. Te exspecto, non aulam. Si certus scirem, quod venires die jovis, Tibi circa vesperam obviam irem; sed cum non hodie venisti, nihil mihi de Te spondeo, antequam Te vidi. Accepi a D:no Momma Museum cum tabulis prolusoriis. Vale et fa ve. Dab. Upsal. 1755 d. 13 junii. Utanskrift som på bref 888 ; sigill bortklippt. . Amico Optimo Integerrirnoque DD. AB. BiECK Arch. Regi o S. pl. d. G. Linnaeus. Diutissime doleo brevem apud nos Tui moram, cum Tua Conuge nobilissima gratiosissima. Permanent adhuc per octiduum uxoris meae affines. In horto enata hodie est planta nova omnino et hybrida ex Carduo heterophyllo et Cnico oleraceo, 1 quam hodie primum observavi; de qua proxime plura. Rumor de vocatione Regis Hispaniae tantum causabit adversarios; quis haec dixit Ger manis? Annon velies excerpere ipsa verba ex actis gottingensibus ; tum ego dicam Tibi soli quse vera, quseque falsa. 2 Doleo sortem Tuam quod vivas solus absque Tua, Tantalus in undis; opto ut feras sortem tranquillo animo. Ter vale. dabam Upsalise 1755 d. 2 julii. 3