Den här sidan behöver inte korrekturläsas

16

pars ipsi, qui uindicatur, uel propinquis eius exsoluitur. eliguntur in isdem conciliis et principes, qui iura per pagos uicosque reddunt; centeni singulis ex plebe comites consilium simul et auctoritas adsunt.

13. Nihil autem neque publicae neque priuatae rei nisi armati agunt, sed arma sumere non ante cuiquam moris, quam ciuitas suffecturum probauerit. tum in ipso concilio uel principum aliquis uel pater uel propinqui scuto frameaque iuuenem ornant. haec apud illos toga, hic primus iuuentae honos; ante hoc domus pars uidentur, mox rei publicae.

insignis nobilitas aut magna patrum merita principis dignationem etiam adulescentulis adsignant; ceteris robustioribus ac iam pridem probatis adgregantur, nec rubor inter comites adspici. gradus quin etiam ipse comitatus habet, iudicio eius, quem sectantur; magnaque et comitum aemulatio, quibus primus apud principem suum locus, et principum, cui plurimi et acerrimi comites. haec dignitas, hae uires, magno semper electorum iuuenum globo circumdari, in pace decus, in bello praesidium. nec solum in sua gente cuique, sed apud finitimas quoque ciuitates id nomen, ea gloria est, si numero ac uirtute comitatus emineat; expetuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa plerumque fama bella profligant.

14. Cum uentum in aciem, turpe principi uirtute uinci, turpe comitatui uirtutem principis non adaequare. iam