Den här sidan behöver inte korrekturläsas

24

agit. publicatae enim pudicitiae nulla uenia: non forma, non aetate, non opibus maritum inuenerit. nemo enim illic uitia ridet, nec corrumpere et corrumpi saeculum uocatur. melius quidem adhuc eae ciuitates, in quibus tantum uirgines nubunt et cum spe uotoque uxoris semel transigitur. sic unum accipiunt maritum quo modo unum corpus unamque uitam, ne ulla cogitatio ultra, ne longior cupiditas, ne tamquam maritum, sed tamquam matrimonium ament. numerum liberorum finire aut quemquam ex adgnatis necare flagitium habetur, plusque ibi boni mores ualent quam alibi bonae leges.

20. In omni domo nudi ac sordidi in hos artus, in haec corpora, quae miramur, excrescunt. sua quemque mater uberibus alit, nec ancillis aut nutricibus delegantur. do­minum ac seruum nullis educationis deliciis dignoscas: inter eadem pecora, in eadem humo degunt, donec aetas separet ingenuos, uirtus adgnoscat. sera iuuenum uenus, eoque inexhausta pubertas. nec uirgines festinantur; eadem iuuenta, similis proceritas: pares ualidaeque miscentur, ac robora parentum liberi referunt. sororum filiis idem apud auunculum qui apud patrem honor. quidam sanctiorem artioremque hunc nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis obsidibus magis exigunt, tamquam et animum firmius et domum latius teneant. heredes tamen successoresque sui cuique liberi, et nullum testamentum. si liberi non sunt, proximus gradus in possessione fratres, patrui, auunculi. quanto plus propinquorum, quanto maior adfinium numerus, tanto gratiosior senectus; nec ulla orbitatis pretia.