Den här sidan behöver inte korrekturläsas

36

paulatim rarescunt, et Chattos suos saltus Hercynius prosequitur simul atque deponit. duriora genti corpora, stricti artus, minax uultus et maior animi uigor. multum, ut inter Germanos, rationis ac sollertiae: praeponere electos, audire praepositos, nosse ordines, intellegere occasiones, differre impetus, disponere diem, uallare noctem, fortunam inter du­bia, uirtutem inter certa numerare, quodque rarissimum nec nisi Romanae disciplinae concessum, plus reponere in duce quam in exercitu. omne robur in pedite, quem super arma ferramentis quoque et copiis onerant: alios ad proelium ire uideas, Chattos ad bellum. rari excursus et fortuita pugna. equestrium sane uirium id proprium, cito parare uictoriam, cito cedere: uelocitas iuxta formidinem, cunctatio propior constantiae est.

31. Et aliis Germanorum populis usurpatum raro et priuata cuiusque audentia apud Chattos in consensum uertit, ut primum adoleuerint, crinem barbamque submittere, nec nisi hoste caeso exuere uotiuum obligatumque uirtuti oris habitum. super sanguinem et spolia reuelant frontem, seque tum demum pretia nascendi rettulisse dignosque patria ac parentibus ferunt: ignauis et imbellibus manet squalor. fortissimus quisque ferreum insuper anulum (ignominiosum id genti) uelut uinculum gestat, donec se caede hostis absoluat. plurimis Chattorum hic placet habitus, iamque canent insignes et hostibus simul suisque monstrati. omni­um penes hos initia pugnarum; haec prima semper acies, uisu noua: nam ne in pace quidem cultu mitiore mansue­scunt. nulli domus aut ager aut aliqua cura: prout ad