42
falso quiescas: ubi manu agitur, modestia ac probitas nomina superioris sunt. ita qui olim boni aequique Cherusci, nunc inertes ac stulti uocantur: Chattis uictoribus fortuna in sapientiam cessit. tracti ruina Cheruscorum et Fosi, contermina gens, aduersarum rerum ex aequo socii sunt, cum in secundis minores fuissent.
37. Eundem Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenent, parua nunc ciuitas, sed gloria ingens. ueterisque famae lata uestigia manent, utraque ripa castra ac spatia, quorum ambitu nunc quoque metiaris molem manusque gentis et tam magni exitus fidem. sescentesimum et quadragesimum annum urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita sunt arma, Caecilio Metello ac Papirio Carbone consulibus. ex quo si ad alterum imperatoris Traiani consulatum computemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur: tam diu Germania uincitur. medio tam longi aeui spatio multa in uicem damna. non Samnis, non Poeni, non Hispaniae Galliaeue, ne Parthi quidem saepius admonuere: quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. quid enim aliud nobis quam caedem Crassi, amisso et ipse Pacoro, infra Ventidium deiectus Oriens obiecerit? at Germani Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Seruilio Caepione Gnaeoque Mallio fusis uel captis quinque simul consularis exercitus populo Romano, Varum trisque cum eo legiones etiam Caesari abstulerunt; nec impune C. Marius in Italia, diuus lulius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus perculerunt, mox ingentes Gai Caesaris minae in ludribium uersae. inde otium, donec occasione discordiae nostrae et ciuilium armorum expugnatis legionum hibernis