44
etiam Gallias adfectauere; ac rursus inde pulsi proximis temporibus triumphati magis quam uicti sunt.
38. Nunc de Suebis dicendum est, quorum non una, ut Chattorum Tencterorumue, gens; maiorem enim Germaniae partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque discreti, quamquam in commune Suebi uocentur. insigne gentis obliquare crinem nodoque substringere: sic Suebi a ceteris Germanis, sic Sueborum ingenui a seruis separantur. in aliis gentibus seu cognatione aliqua Sueborum seu, quod saepe accidit, imitatione rarum et intra iuuentae spatium, apud Suebos usque ad canitiem horrentem capillum retorquent, ac saepe in ipso uertice religant; principes et ornatiorem habent. ea cura formae, sed innoxia; neque enim ut ament amenturue, in altitudinem quandam et terrorem adituri bella comptius hostium oculis ornantur.
39. Vetustissimos nobilissimosque Sueborum Semnones memorant; fides antiquitatis religione firmatur. stato tempore in siluam auguriis patrum et prisca formidine sacram omnes eiusdem sanguinis populi legationibus coeunt caesoque publice homine celebrant barbari ritus horrenda primordia. est et alia luco reuerentia: nemo nisi uinculo ligatus ingreditur, ut minor et potestatem numinis prae se ferens. si forte prolapsus est, attolli et insurgere haud licitum: per humum euoluuntur. eoque