46
omnis superstitio respicit, tamquam inde initia gentis, ibi regnator omnium deus, cetera subiecta atque parentia. adicit auctoritatem fortuna Semnonum: centum pagis habitant, magnoque corpore efficitur, ut se Sueborum caput credant.
40. Contra Langobardos paucitas nobilitat: plurimis ac ualentissimis nationibus cincti non per obsequium, sed proeliis ac periclitando tuti sunt. Reudigni deinde et Auiones et Anglii et Varini et Eudoses et Suardones et Nuitones fluminibus aut siluis muniuntur. nec quicquam notabile in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est Terram matrem, colunt eamque interuenire rebus hominum, inuehi populis arbitrantur. est in insula Oceani castum nemus dicatumque in eo uehiculum ueste contectum; adtingere uni sacerdoti concessum. is adesse penetrali deam intelligit uectamque bubus feminis multa cum ueneratione prosequitur. laeti tunc dies, festa loca, quaecumque aduentu hospitioque dignatur. non bella ineunt, non arma sumunt; clausum omne ferrum; pax et quies tunc tantum nota, tunc tantum amata, donec idem sacerdos satiatam conuersatione mortalium, deam templo reddat. mox uehiculum et uestes et, si credere uelis, numen ipsum secreto lacu abluitur. serui ministrant, quos statim idem lacus haurit. arcanus hinc terror sanctaque ignorantia, quid sit illud, quod tantum perituri uident.
41. Et haec quidem pars Sueborum in secretiora Germaniae porrigitur. propior, ut, quo modo paulo ante