Rhenum, sic nunc Danuuium sequar, Hermundurorum ciuitas, fida Romanis; eoque solis Germanorum non in ripa commercium, sed penitus atque in splendidissima Raetiae prouinciae colonia. passim sine custode transeunt; et cum ceteris gentibus arma modo castraque nostra ostendamus, his domos uillasque patefecimus non concupiscentibus. in Hermunduris Albis oritur, flumen inclutum et notum olim; nunc tantum auditur.
42. Iuxta Hermunduros Varisti ac deinde Marcomani et Quadi agunt. praecipua Marcomanorum gloria uiresque, atque ipsa etiam sedes pulsis olim Boiis uirtute parta. nec Varisti Quadiue degenerant. eaque Germaniae uelut frons est, quatenus Danuuio praecingitur. Marcomanis Quadisque usque ad nostram memoriam reges manserunt ex gente ipsorum, nobile Marobodui et Tudri genus: iam et externos patiuntur, sed uis et potentia regibus ex auctoritate Romana. raro armis nostris, saepius pecunia iuuantur, nec minus ualent.
43. Retro Marsigni, Cotini, Osi, Buri terga Marcomanorum Quadorumque claudunt. e quibus Marsigni et Buri sermone cultuque Suebos referunt: Cotinos Gallica, Osos Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod tributa patiuntur. partem tributorum Sarmatae, partem Quadi ut alienigenis imponunt. Cotini, quo magis pudeat, et ferrum effodiunt. omnesque hi populi pauca campestrium, ceterum saltus et uertices montium [iugumque] insederunt. dirimit enim scinditque Suebiam continuum