Den här sidan behöver inte korrekturläsas

50

montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures ciuitates diffu­sum. ualentissimas nominasse sufficiet, Harios, Helueconas, Manimos, Elisios, Nahanarualos. apud Nahanarualos antiquae religionis lucus ostenditur. praesidet sacerdos muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Ca­storem Pollucemque memorant. ea uis numini; nomen Al­cis. nulla simulacra, nullum peregrinae superstitionis uestigium; ut fratres tamen, ut iuuenes uenerantur. ceterum Ha­rii super uires, quibus enumeratos paulo ante populos antecedunt, truces insitae feritati arte ac tempore lenocinantur: nigra scuta, tincta corpora, atras ad proelia noctes le­gunt ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terro­rem inferunt, nullo hostium sustinente nouum ac uelut infernum adspectum; nam primi in omnibus proeliis oculi uincuntur.

Trans Lugios Gotones regnantur, paulo iam adduc­tius quam ceterae Germanorum gentes, nondum tamen supra libertatem. protinus deinde ab Oceano Rugii et Leuionii; omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breues gladii et erga reges obsequium.

44. Suionum hinc ciuitates, ipso in Oceano, praeter uiros armaque classibus ualent. forma nauium eo differt, quod utrimque prora paratam semper adpulsui frontem agit. nec uelis ministrant nec remos in ordinem lateribus adiungunt: solutum, ut in quibusdam fluminum, et mutabile, ut res poscit, hinc uel illinc remigium. est apud illos et opibus honos, eoque unus imperitat, nullis iam exceptionibus, nom precerio iure parendi. nec arma, ut apud ceteros Germanos, in promiscuo, sed clausa sub custode, et quidem seruo, quia