Den här sidan behöver inte korrekturläsas

54

crediderim, quae uicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur ac ui tempestatum in aduersa litora exundant. si naturam sucini admoto igne temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam pinguem et olentem; mox ut in picem resinamue lentescit.

Suionibus Sithonum gentes continuantur, cetera similes uno differunt, quod femina dominatur: in tantum non modo a libertate, sed etiam a seruitute degenerant. hic Suebiae finis.

46. Peucinorum Venedorum que et Fennorum nationes Germanis an Sarmatis adscribam dubito, quamquam Peucini, quos quidam Bastarnas uocant, sermone, cultu, sede ac domiciliis ut Germani agunt. sordes omnium ac torpor: ora procerum conubiis mixtis nonnihil in Sarmatarum habitum foedantur. Venedi multum ex moribus traxerunt; nam quidquid inter Peucinos Fennosque siluarum ac montium erigitur latrociniis pererrant. hi tamen inter Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta gestant et pedum usu ac pernicitate gaudent: quae omnia, diuersa Sarmatis sunt, in plaustro equoque uiuentibus. Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, non penates; uictui herba, uestitui pelles, cubile humus; solae in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant.