Den här sidan behöver inte korrekturläsas

56

idemque uenatus uiros pariter ac feminas alit; passim enim comitantur partemque praedae petunt. nec aliud infanti­bus ferarum imbriumque suffugium, quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur: huc redeunt iuuenes, hoc senum receptaculum. sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque uersare: securi aduersus homines, securi aduersus deos rem difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne uoto quidem opus es­set.

cetera iam fabulosa: Hellusios et Oxionas ora hominum uultusque, corpora atque artus ferarum gerere; quod ego ut incompertum in medio relinquam.