Sida:Poetiske Dikter-1732.djvu/115

Den här sidan har inte korrekturlästs

Swar på Herr DIRICHSENS Verser. Som finnes i Första Delen VIRO NOBILISSIMO, JOANNI DIRICHSEN.

VIdi, Vir Præclarissime, elegantissimos versiculos tuos effigiei meæ inscriptos, facileque conjeci, quantam Ti- bi de me meisque Studiis opinonem, fecit Virorum Hu- manissimus Nobilis: Grönerus, cujus persuasione, pro- cul dubio, adductus, hoc ipsos fecisti; quibus ut ar- gutè admodum & certe benigne, fic mea indole & forte subli- mius, me ipsis quoque Deabus palmam abripuisse contendis; Tan- tum enim abest, ut invidiosa hæc præconia, quibus me indignam cumulas, neque per Conscientiam, neque fatis verecundè admit- tam, ut uberrimam mihi potius præbuerint erubescendi mate- riam, nisi certissime persuasum mihi haberem, hoc tuum de me judicium, tam ab Urbanitatis Exsuperantia, quam proprio Virtutis Studio profectum esse, prout de Tui Similibus opti- me pronunciavit Plinius: Scias ipsum plurimis Virtutibus abun- dare, qui alienas fic amat. Coeterum acumini Tuo merito tribuendum puto, quod ipsum quoque defectum encomijs de- corare valeat, cum mihi e contratio verba, ad grati saltem animi testificationem declarandam desint. Credas tamen velim, me benevolentiæ & favoris tanti, memorem perpetuo futuram. Vale, Poeta egregie, meque propter perexiguam, quæ mihi in Musis est, facultatem, Tibi commendatissimam, ut semper ha- beas, rogo.

D. 29. Mart. 1698.