Sida:Poetiske Dikter-1732.djvu/116

Den här sidan har inte korrekturlästs

Swar på Dr. PECHLINS Gratulation, Som ses i Första Delen. NOBILISSIMO & AMPLISSIMO VIRO, Dn. JOANNI NICOLAO PECHLINO,

NOn nescimus, in arte quid valemus Phœbia, Vir O Erudite: Quantum Distant æra videlicet lupinis, Tantum nos Tibi cedimus, Poetæ Sunt nostris humiles modis myricæ Aptæ: Convenient tuis cupressi. Audaces fragili damus, fatemur, Interdum nimis ampla vela cymbæ, Mox littus legimus tamen reversæ, Tempestas simul atque fert in altum Et fines premimus fatis coactos, Sed navis tua semper it, secundis Ventis usa, vehitque TRANSMARINAM Huc jam nunc VENEREM, Maronis altæ Qualem ferre solent rates euntem Multo murice quam superbientem, Heroumque pedem referre doctam Excellens Elegeja cum Phaleuco Arguto comitatur, inque nostras Spectandam officiosa ducit ædes. Perdoctas Elegeja mox recenset Coram blanditias, & in ruborem Me vult præcipitare Conjugemque, Laudes dum cumulet nimis beatas, Lex quas æqua modestiæ recusat;